# Liber Primus 1.70-75

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.70-1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.70

[162] Homo ait: Dignitati vestrae omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam. Sed adhuc indesinenter postulare non cesso, ut spem dignemini mihi largiri petitam, sub hac saltem condicione, si ea quae docuistis per omnia curabo perficere. [163] Spes enim desiderati amoris benefaciendi semper mihi propositum conservabit, nec mihi obstare potest, quod de turbato ordine est dictum. Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.
[164] Mulier ait: Indecens esset et inurbanum spem alicui amoris sub hoc modo largiri; sed aut pure eam concedere debet aut pure negare, quia spe quoque largita potest femina retrahere manum et spem auferre concessam. Studeas bona cuncta peragere, ut nostrae tibi appareant verba profuisse doctrinae.
[165] Homo ait: Merito vos coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria postulaverint merita, retribuere.
D. Nobilis plebeiae
[166] Si nobilis sibi velit plebeiae amorem eligere, tali eam debet sermone allicere. Primitus eam suo more salutet; secundo potest, si voluerit, etiam sine licentia iuxta ipsam sibi eligere sedem, et hoc propter maioris ordinis praerogativam. [167] Regulariter enim tibi trado, Gualteri, quod ubicunque masculus maiori censetur ordinis praerogativa quam mulier, potest sine licentia iuxta ipsius latus sedere, si velit. Si vero eiusdem ordinis inveniatur, potest licentiam petere ut sibi iuxta eam pateat sedendi licentia, qua concessa cum ea sedere poterit, aliter vero nequaquam. [168] Ubi autem minoris ordinis sit masculus quam femina, licentiam iuxta eam sedendi non debet exposcere, sed inferiori sibi loco licet sedendi postulare licentiam. Si tamen ipsa concesserit ei iuxta suum latus sedere, sine timore potest eius voluntati annuere. Postmodum autem sic ei loquatur:
[169] Nuntius sum quidem vobis ab amoris aula transmissus, qui vestrae prudentiae cuiusdam dubitationis mandat dissolvere nodum, cuius scilicet sit mulieris magis laudanda probitas, utrum nobilis sanguine an illius quae cognoscitur generis nobilitate destitui?

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
