# Liber Primus 1.85-93

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.85-1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.85

[191] Homo ait: Si anguis hic non lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis. Sed quia vehementer timeo ne ex dilationis istud procedat origine, non videtur mihi tutum huic praebere proprium deliberationi assensum. Gravissimum namque mihi est et mortis videtur demonstrare vestigia, si praeter spem largiendi amoris patiaris me abire. [192] Morosa namque dilatio pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus mutare fortunae; si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.
[193] Mulier ait: Homicidium aliquod perpetrare non affecto; mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
Homo ait: Consilium tibi denegare non possum. Deum tamen assidue rogare non desinam, ut te faciat amare quem debes.
[194] Mulier ait: Si amori vacare eligerem, indubitanter scias quod pro posse studerem potioris mihi solatia quaerere.
Homo ait: Liberum tibi eligendi amoris esse non dubitatur arbitrium. Ego tamen tibi nunquam servire cessabo et pro te omnibus semper obsequia cuncta praestare.
[195] Mulier ait: Si, ut verbis assertive proponis, facto curaveris adimplere, facile non posset accidere quin a me vel alia retributionem susciperes abundanter.
Homo ait: Tua verba Deus velit ut veridicam sententiam ferant, et ego, quamvis corpore videar discedere, corde tamen vobis colligatus exsisto.
E. Loquitur nobilis nobili
[196] Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere. Post proposita sermonum initia taliter cordis concepta dissolvat. [197] Tanta deprehenditur in vobis nobilitas tantaque vos curialitas exornare dignoscitur, quod omnia, quae meo resident cordi dicenda, vestrae probitatis aspectu credo mihi licere sine reprehensionis timore narrare. Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent, cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis opera hominibus essent ignota.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
