# Liber Primus 1.94-95

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.94-1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.94

[198] Mulier ait: Recte sapis, et multum mihi placet audire.
Homo ait: Licet me raro corporaliter vestro repraesentem aspectui, corde tamen et animo a vestra nunquam abscedo praesentia; assidua namque de vobis habita cogitatio saepe saepius me vobis praesentem constituit et illum thesaurum, circa quem mea versatur intentio, cordis me facit oculis semper aspicere poenasque mihi affert et solatia multa. Nam, quod quis toto mentis affectu desiderat, semper timet ne adverso turbetur eventu. [199] Quantum igitur fidelis vobis exsistam quantaque vobis devotione astringar, sermone narrare non possem. Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet, nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum; et illud mihi super omnia gloriosum exsisteret, et pro magna victoria reputarem, si qua possem meis actibus operari quae vobis exsisterent gratiosa vestraeque accepta gratiae residerent. [200] Quum vos igitur videre valeo, nulla me posset poena pertingere, nullius me possent insidiae perturbare; immo locorum, quibus inhabitare videmini, solus ad a�ra transmissus aspectus efficacia mihi praestat fomenta vivendi et solatia multa praestat amanti. [201] Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum a�rem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit. [202] Sed licet falsa me somnus quandoque largitione decipiat, nihilominus tamen ei affectuosas offero grates, quod tam dulci atque nobili me voluit deceptione frustrare. Talis namque somniculosa largitio mihi vivendi viam modumque conservat mortisve me defendit ab ira, quod maximum munus mihi videtur atque praecipuum. Mortuo namque frustra medicina porrigitur. [203] Sed quousque mihi affuerit licet vita poenalis, levis potest aura imbrem mihi liberationis infundere et rorem suavitatis inducere. Credo namque et plenariam gero fiduciam quod tam nobilis tantaeque femina probitatis non diu permittet me poenis subiacere tam gravibus, sed a cunctis me relevabit angustiis.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
