# Liber Primus 1.96-98

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.96-1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.96

[204] Mulier ait: Re vera in tua persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura. Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret. [205] Praeterea nolo ut solius sis a�ris inspectione contentus, sed nostra specie poteris corporali visione potiri et opposita me facie intueri. Malo etenim ad vitae tibi conservanda gubernacula laborare quam mortis praestare causam vel homicidii incurrere crimen.
[206] Homo ait: Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae. Potestis igitur in hunc modum quem dixistis vitam prorogare amantis, non autem a mortis liberare periculo graviori. [207] Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur. Potius ergo eligerem momentaneo perire interitu quam multas poenales angustias mortis subiacere periculis. [208] Deliberet ergo prudentia vestra et indagatione subtili perquirat quid vestro magis expedire videatur honori, utrumne spem amnanti largiri et ab ira ipsum mortis eripere eique ad omnia peragenda bona viam aperire incognitam, an hoc denegando cunctorum bonorum praecludere viam et mortis semitam aperire.
[209] Mulier ait: Illud quod tibi possum praestare suffragium libera tibi voce promisi, scilicet ut quotidiana mei corporali visione utaris. Nam quod postulas, nullis posses precibus vel laboribus impetrare; firmum etenim est et totius meae mentis propositum Veneris me nunquam supponere servituti nec amantium me poenis subiicere. [210] Quot namque subiaceant amantes angustiis, nemo posset nisi experimento cognoscere. Tot enim poenis atque languoribus exponuntur quod nullus posset nisi experientia doceri. Sed quamvis amoris omnino fugiam illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi nunquam recusabo praestare favorem.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
