# Liber Secundus 1.105

Andreas Capellanus, Liber Secundus, 1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-secundus/1.105

[34] Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum. Erat enim palatii longitudo cubitorum sexcentorum, latitudo vero ducentorum. Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus. [35] Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum. In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus. In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant. [36] Sed antequam ad praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere viam. Quos quum vidisset Brito, chirothecam eis festinanter ostendit accipitris. Qui ei aperto itinere dicunt: "Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris." [37] Brito autem quum ad interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum. Qui quare venisset diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem accessisse. Cui unus de militibus curiae ait: "Ob quam causam accipitrem accipere quaeris?� Cui Brito respondit: "Quia dominae gaudeo pulchrioris amore quam aliquis istius curiae miles." [38] Cui ille respondit: "Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris, pugnando tueri." Et ait Brito: "Libenter!� Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt. [39] Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere. Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo. [40] Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum: "Haec est [enim] chartula, in qua regulae scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit. Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare." [41] Qua etiam sumpta et abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio sine alicuius contradictione reversus est. Quam in eodem quidem nemoris loco repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit. [42] Quae quidem de accepta victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait: "De licentia mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit. [43] Rogo tamen ne gravis tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere loca, me semper poteris habere praesentem." Qui osculo assumpto atque ter decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum. Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit. [44] Sunt autem regulae tales:

---

Andreas Capellanus, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus2.html.
