# Liber Secundus 1.70-75

Andreas Capellanus, Liber Secundus, Lines 1.70-1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-secundus/1.70

XV
[35] Insurgit etiam alius eventus amoris: Amator quidam, quum proeliando viriliter oculum vel alium sui corporis amisisset ornatum, quasi indignus ac taediosus a sua coamante repellitur, et soliti sibi denegantur amplexus. Huic autem feminae Narbonensis dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit: [36] "Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum. Hominum enim audacia maxime mulierum concitare consuevit amorem et eas in amandi proposito diutius enutrire. Quare igitur membrorum deformitas, quae naturaliter ex audacia ipsa inevitabili procedit eventu, amoris damno afficere debet amantem?�
XVI
[37] Alia deducitur in medio dubitatio talis. Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari. [38] Qui secretarius officio legationis assumpto, sociali fide confracta, amantis sibi nomen assumpsit ac pro se ipso coepit sollicitus esse. Cuius praefata domina inurbane coepit fraudibus assentire. Sic tandem cum ipso complevit amorem et eius universa vota peregit. [39] Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium. Comitissa vero sexagenario accersito sibi numero dominarum rem tali iudicio definivit: [40] "Amator iste dolosus, qui suis meritis dignam reperit mulierem quae tanto facinori non erubuit assentire, male acquisito fruatur amore, si placet, et ipsa tali digna fruatur amico. Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori."
XVII
[41] Ad haec, dum quidam miles mulieris cuiusdam ligaretur amore quae amori erat alterius obligata, taliter ab ea spem est consecutus amoris ut, si quandoque contingeret eam sui coamantis amore frustrari, tunc praefato militi sine dubio suum largiretur amorem. Post modici temporis lapsum mulier iam dicta in uxorem se praebuit amatori. [42] Miles vero praefatus spei sibi largitae fructum postulat exhiberi; mulier autem penitus contradicit asserens se sui coamantis non esse amore frustratam. Huic quidem negotio taliter regina respondit: "Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires. Ideoque laudamus ut praenarrata mulier pollicitum praestet amorem."

---

Andreas Capellanus, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus2.html.
