Latin
Lines 1.89-1.92
Andreas Capellanus, Liber Secundus 1.89-92
Not analysed yet
[9] Quibus ita peractis sua Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam. Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus. [10] Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus. Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens; medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum. [11] Ab illo autem capite, unde Britonis erat accessus, miles quidam residebat in equo, qui ferocis erat aspectus. Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem contempsit. Ait enim: "Quid quaeris, armate Brito, ex tam longinquis partibus absens? �
[12] Cui Brito respondit: "Fluvium per pontem transire laboro."
Cui pontanus ait: "Immo quaeris mortem, quam nullus hic potuit extraneus evitare. Si tamen retro velis abire armaque cuncta dimittere, tuae iuventuti misericorditer indulgebo, quae te in aliorum rura et extranea regna improvida simplicitate deduxit."
[13] Cui Brito respondit: "Si arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas inermem; sed si armato poteris transitum prohibere communem, tunc gloriosa esset tibi victoria iudicanda. Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor." [14] Pontanus vero hoc audiens quod iuvenis gladio transitum postulabat, coepit fremere dentibus et magno furore versari, et ait: "Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova. [15] Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere loca�, et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere; quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare. [16] Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam. Cui quum vellet caput Brito penitus amputare, humillima utens prece pontanus veniam a Britone meruit impetrare quaesitam. [17] Ex altera vero fluminis parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse, pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub aquis non poterat apparere submersus. [18] Brito vero plurimum super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera colligavit.