# Liber Secundus 1.93-96

Andreas Capellanus, Liber Secundus, Lines 1.93-1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-secundus/1.93

[19] Post haec Brito per prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant. In hoc autem prato erat palatium mira dispositione compositum, rotundum scilicet et omni formositate decorum. [20] Ex nulla tamen palatii parte potuit conspicere portam vel habitatorem quemcunque videre; ac in eisdem pratis mensas invenit argenteas et super illis omnia ciborum potusque genera praeparata et albissimis circumventa gausapibus. In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant. [21] Equo igitur ad pastum appulso omni palatium circuivit ex parte; sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum. [22] Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat; qui etiam discumbenti iuveni dixit: "Quis tu tantae praesumptionis homo, qui ad haec regia veritus non es accedere loca, et in regia mensa militum tam audacter et irreverenter stipendia sumis?�
[23] Cui Brito respondit: "Cunctis abundanter regia debet esse exposita mensa, nec cibum regiumque potum decet alicui denegari. Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes militaris labor exagitat. Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam."
[24] His ostiarius ita respondit: "Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat. Nam, si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium. A mensa ergo resurgens ad propria remeare festina vel ultra pugnando transire ac, quae tui causa fuerit adventus, mihi veraciter indicare."
[25] Cui Brito ait: "Ego quidem chirothecam quaero accipitris, et haec fuit mei adventus occasio. Chirotheca vero accepta ulterius transire contendo et in Arturi curia accipitrem victor assumere. Ubi est dictus palatii custos ad ulteriora mihi loca contradicturus accessum?�

---

Andreas Capellanus, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus2.html.
