Latin
Lines 1.97-1.104
Andreas Capellanus, Liber Secundus 1.97-104
Not analysed yet
[26] Ostiarius vero respondit: "O stulte! Quanta te ducit insania, Brito! Prius enim mortuus decies reviviscere posses quam ea quae asseris obtinere. Et ego quidem sum ille palatii custos, qui tua te faciam penitus opinione frustrari et tua iuventute Britanniam viduari. Tanta enim sum fortitudine potens quod vix ducenti meliores Britanniae milites possent irato mihi resistere."
[27] Cui Brito respondit: "Quamvis te asseras multa fortitudine potentem, tamen tecum cupio committere pugnam, ut cognoscere valeas quales producit Britannia viros; licet non congruat militem cum pedite proeliari."
[28] Huic ostiarius ait: "Video quod tuae fortunationis eventus ad haec te loca voluit adducere morti, ubi plus quam mille mea dextra trucidavit. Et licet non militantium sim numero deputatus, tecum tamen cupio equitante pugnare, quia, si peditis virtute succumbes, non immerito crederis qualis qualis militis audacia superandus."
[29] Cui Brito sic ait: "Absit quod unquam eques cum pedite certem; nam peditem quemque decet cum pedite committere pugnam." Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit. Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta a�neam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus. Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum. [30] Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait: "Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum gladio perimere quaeris? Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare."
[31] Cui Brito ait: "Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."
Ait ergo custos: "Si modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris."
[32] Cui Brito respondit: "Latro hominumque deceptor! Nunc veraciter agnosco quod me decipere quaeris. Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."
[33] Custos vero Britonem in palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat. Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit: "Heu heu, nobis invitis hostis victor cum praeda recedit."