# Liber Tertius 1.14-16

Andreas Capellanus, Liber Tertius, Lines 1.14-1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.14

[24] Alia quoque intenditur ratione amorem penitus esse vitandum, quia honestas et continentia carnis inter ipsas adnumerantur virtutes; ergo et eius contrarium, luxuria scilicet et carnis voluptas, necessario inter vitia computantur. Est igitur ab omni prorsus homine fugiendus, quia nil magis cupiunt homines in orbe degentes quam nomen inter gentes habere laudabile, ac famam per orbem plurimum divulgari. [25] Famam vero suam nemo poterit conservare lucidam vel illaesam vel bonum nomen inter homines possidere, nisi virtutum fuerit ornatu vestitus. Virtutum autem nullus posset ornamenta tenere, si minimi quoque vitii nigredine maculetur. Nam virtus et vitium 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'. [26] Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in la�co, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur. [27] Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum. Quare ergo petis amorem, si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus? Certe non ob aliud, nisi ut cum Deo mundi valeas amittere famam.
[28] Mulier quoque si amoris coeperit inservire ministeriis nullo sibi modo reputatur ad laudem, etiam si a stirpe regis ametur. Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et contemptui prorsus habetur.
[29] Alio quoque modo iterum reprobamus amorem. Recte namque intuentibus et vestigantibus rem diligenter nullius criminis notatur excessus, qui ex ipso non sequatur amore. Nam constat homicidium et adulterium inde saepius provenire; periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur. [30] Quod furtum etiam ex amore proveniat septima ratio de amoris reprobatione superius enarrata demonstrat. Sequitur inde quoque [et] testificatio falsi; non est aliquod mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes. Iram quoque et odium similiter exinde provenire satis omnibus est manifestum. [31] Sed et constat incestus inde maxime provenire; non enim reperitur aliquis adeo divinis eloquiis eruditus, si maligno spiritu concitante amoris aculeis incitetur, qui contra mulieres cognatas sibi et affines ac Deo dedicatas feminas sciat unquam frena continere luxuriae, et hoc satis per assidua experimenta videmus. Idolorum etiam servitus manifestissime provenit ex amore, et hoc sapientissimi Salomonis demonstrat exemplum, qui mulierum amore ad deos non est veritus accedere alienos ac tanquam bestialis sacrificia mutis idolis ministrare. [32] Sed si ei hoc potuit evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus? Nam, ubi viride cognoscis arescere lignum, ibi aridum adustione consumitur.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
