# Liber Tertius 1.17-20

Andreas Capellanus, Liber Tertius, Lines 1.17-1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.17

[33] Sed et alia ratio insidiari plurimum videtur amori. Quum enim ex amore mala cuncta sequantur, nullum penitus hominibus inde video procedere bonum, quia delectatio carnis, quae inde multa aviditate suscipitur, non est de genere boni, immo constat esse damnabile crimen, quae etiam in coniugatos ipsis vix cum veniali culpa sine crimine toleratur, propheta testante qui ait: 'Ecce enim [et] in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.'
[34] Amorem praeterea tali argumento confundimus. Amor enim non solum facit homines coelesti hereditate privari, sed etiam huius saeculi penitus subducit honores. Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores; immo acquisito meretur penitus honore privari et multa inter homines infamia denotari. [35] La�cus etiam nemo posset tanta honestari prudentia vel probitate laudari, si constet eum carnis vitio maculari, qui prioris famae praeconia non amittat et quolibet honoris officio minus reputetur idoneus. Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
[36] Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris. Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore. [37] Tunc etenim si continuo secum uno mense loquatur non unum iota de omni fabulatione dimitteret. Tanta namque aviditate suscipit verba de coamante relata quod assiduitate quoque multa loquendi eius nunquam fatigatur auditus.
[38] Praeterea ipsum Deum sine omni dubitatione castitatis et pudicitiae caput esse scimus atque principium; diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente cognovimus. Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum. [39] Quod autem Deo auctore perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus parare sinistrum. Sciatis ergo quod mentis caecitate laborat qui Dei obsequiis derelictis diaboli satagit servitiis inhaerere. Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit. [40] Quin etiam retributionem miserabilem consuevit sibi servientibus exhibere. Qui enim plura sibi obsequia praestat, maiores ab eo meretur poenas recipere et maiores perpeti cruciatus; et econtra qui maiores sibi facit offensas, eum sibi magis cognoscit esse subiectum. Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et praedam. [41] Nam eodem modo diabolus suis militibus et post eum ire volentibus dulcia proponit atque suavia et eos quodam modo reddit de impunitate ac longa vita securos, postmodum praemio sui ducatus accepto, id est peccatorum eis aere firmiter obligatis, ad insidiarum eos loca deducit, id est ad mortem, ubi daemonum hostiles hominibus insidiae praeparantur, et eos in hostium derelinquit insidiis et cum hostibus spolia partitur et praedam, quia ipsos suae fraudis ingeniis ad Tartara et [cum] daemonum potestatem deductos cum aliis Tartareis potestatibus statutis poenis affligit. [42] Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam. Merito ergo quisque tenetur amorem luxuriaeque actus abiicere et corporis pudicitiam penitus amplexari.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
