Latin
Lines 1.24-1.25
Andreas Capellanus, Liber Tertius 1.24-25
Not analysed yet
[53] Sed haec omittamus ad praesens, ne qualitercunque credamur in eis accusare naturam, et quia cuilibet sunt manifesta prudenti. Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere. [54] Quod si potentia cooperante divina pro nostra poterimus voluntate perficere, nil nobis in hac vita posse gratius evenire cognoscas, quia corporis pudicitia et abstinentia carnis res est, quam apud Deum et homines expedit cunctis habere et eam modis omnibus conservare, quin ea neglecta nullum in homine bonum posset esse perfectum plene. [55] Et si aliquis in se ipso illam constat habere, multi per eam in homine excessus operiuntur, et varia quoque crimina tolerantur. Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari. Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus. [56] Ne mireris quod dixi pudicum, addidi quoque et largum; nam sine largitate omnis in homine virtus mortua videtur et laudis infructuosa iacere, Iacobi apostoli auctoritate testante: 'Omnis fides sine operibus mortua est.' Sic et omnis sine largitate virtus nulla putatur.
[57] Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes. Nam ex amore et Veneris opere corpora debilitantur humana, et ideo homines efficiuntur in bello minus potentes. Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa; nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris. [58] Praeterea tollit amor etiam somnum et omni solet hominem privare quiete. Sed ex privatione somni sequitur in homine digestio mala et corporis debilitatio multa; et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere. Est enim somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium; ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum diminutione naturalium. [59] Quarta dici potest ratione non inepte corpora hominum debilitari. Nam propter peccatum omnia dona Dei credimus in homine minorari, et tempora vitae hominis abbreviari. Quum igitur hominibus magnum sit corporis potentia donum atque praecipuum, non recte agis, si talia tibi assumere quaeris per quae hoc praecipuum munus in te valeat quacunque ratione deficere vel quomodolibet attenuari. [60] Ex amore autem non solum haec praedicta sequuntur, sed ex eo quoque corporis aegritudo procedit. Nam ex mala digestione interius turbantur humores, et inde febres et aegritudines infinitae nascuntur. Somni quoque amissio cerebri et mentis saepissime alterationes inducit, unde homo efficitur amens et furiosus. [61] Sed nimia diei et noctis cogitatio, quam universi habent amantes, inducit cerebri quoque defectum, et aegritudines corporis inde procedunt. Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.