# Liber Tertius 1.26-27

Andreas Capellanus, Liber Tertius, Lines 1.26-1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.26

[62] Alia quoque ratione te non amare compello, quia sapientia propter amorem suum in sapiente perdit officium. Nam, quantumcunque sit aliquis sapientia plenus, si ad Veneris opera deducatur, nescit habere modum vel sua sapientia motus luxuriae moderari aut actus mortiferos refrenare. Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur. [63] Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti. Quis enim Salomone maiori fuit sapientia plenus, qui tamen sine modo luxuriando peccavit et amore mulierum alienos deos non timuit adorare? [64] Sed et quis maior aut sapientia clarior est David propheta repertus, qui tamen innumerabiles habuit concubinas, uxorem male concupivit Uriae et eam adulterando stupravit virumque ipsius tanquam perfidus homicida necavit? Quis ergo mulierum amator suam sciret cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?
[65] Amatores iterum alia ratione confundimus. Amorem namque mutuum, quem in femina quaeris, invenire non poteris. Non enim aliqua unquam dilexit femina virum nec amanti mutuo se novit amoris vinculo colligare. Mulier [quoque] namque quaerit in amore ditari, non autem coamanti placita solatia exhibere; nec istud debet aliquis admirari, quum de natura procedat. [66] Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae. Mundi namque partes plurimas circuivi ac diligenti examinatione disquirens aliquem reperire non potui, qui mulierem aliquam se asserat invenisse, quae sponte non oblata instanti postulatione non exigat, et si oblata vel exacta plenaria munera non agnoscat, quae ab amore non retardet incepto. [67] Sed etsi mulieri substantiam largitus fueris infinitam, si tantum in soliti muneris te viderit praesentatione remissum vel ad inopiam te iam devenire cognoverit, incognitum te quasi alienigenam reputabit et in omnibus sibi eris taediosus atque nocivus. Sed et nulla posset femina reperiri quae tanta tibi affectione iungatur vel tanta constantia solidetur, si aliquis ad eam quaecunque munera offerendo accedat, quae suo fidem servet amori. [68] Tantus enim in mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis castitatis claustra dirumpunt. Nam et si manu velis aperta venire, nulla te mulier eo quod petis vacuum permittet abire. Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula. Nam ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere. [69] Nec invenitur femina tanta generis altitudine decorari vel dignitatis et rerum fertilitate beari, cuius pudorem oblatio non frangat argenti, et quam degeneris et abiectae quoque personae subvertere non possit larga et abundans copia rerum; et hoc ideo quia nulla reperitur femina dives, sicut nec ebrio unquam satis potasse videtur. Nam etsi terra simul et aqua penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
