# Liber Tertius 1.37

Andreas Capellanus, Liber Tertius, 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.37

[83] Inconstans etiam mulier regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio alterata. Est etenim mulier tanquam cera liquescens, quae semper est formam novam parata suscipere et ad sigilli cuiuslibet impositionem mutari. [84] Sed nec ulla posset mulier te facere tanta promissione securum, cuius voluntas et propositum non inveniatur brevi momento circa promissa mutari. Nec horae spatio in eodem statu cuiusque mulieris animus perseverat, unde non immerito Marcianus ait: 'Age enim, rumpe moram, quia varium et mutabile semper femina.' [85] Non ergo speres de quacunque mulieris sponsione gaudere, nisi rei primitus sis perceptione securus. Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad earum promissiones semper venias cum sacco paratus. Nam illud proverbium antiquum omni videtur exceptione carere in feminis, scilicet: 'Tolle moras, semper nocuit differre paratis.' [86] Sed mulieres omnes cuncta quae dicunt in cordis scimus duplicitate narrare, quia semper alia corde gerunt quam ore loquantur. Nullus posset homo tanta mulieris familiaritate vel affectione gaudere, qui eius posset animi secreta cognoscere, vel qua sibi fide loquatur. Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur. [87] Nunquam ergo te reddas in mulieris promissione vel iureiurando securum, quia nulla manet fides in muliere, sed tuae mentis propositum studeas mulieri semper servare occultum, et tua sibi noli aperire secreta, [et] ut sic artem arte deludas et eius valeas excludere fraudem. [88] Samson enim, cuius cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione privatus. De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis duplicitate prodidisse leguntur.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
