# Liber Tertius 1.38-39

Andreas Capellanus, Liber Tertius, Lines 1.38-1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.38

[89] Inobedientiae quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia nulla in orbe adeo sapiens et discreta femina vivit, si ei rei cuiusque interdicatur abusus, quae contra vetitum toto corporis non conetur adnisu et contra interdicta venire. Unde illud sapientis eloquium sine omni exceptione locum sibi meruit in feminis invenire, scilicet: 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum.' [90] Sed et legitur quod vir quidam sapientissimus fuit exosam habens uxorem. Qui causa criminis evitandi eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti, vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno mixtum apposuit et ait uxori: 'Uxor dulcissima, cave ne vasculum praesens attingas, nec de hoc liquore quomodolibet praelibare praesumas, quia res est venenosa et humanae contraria vitae.' [91] Mulier vero vetita mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit et sic est penitus interempta veneno. Sed quid ista referimus quum maiora noverimus? Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum? Si vis ergo mulierem facere quidquam, ei praecipiendo contraria obtinebis.
[92] Superbia quoque muliebrem consuevit maculare sexum. Mulier enim superbiae concitatione accensa nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda irata audacter committit. Sed et si quis vellet iratam compescere mulierem, inani se labore fatigat, quia si manibus eam teneat pedibusque ligatam et cuiuslibet eam generis cruciatu adstringat, ipsam non posset a malo proposito revocare vel eius animi superbiam mitigare. [93] Sed ad modicum satis et levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit superbiam cohibere. Et ab his regulis nulla femina reperitur excepta.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
