# Liber Tertius 1.40-43

Andreas Capellanus, Liber Tertius, Lines 1.40-1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-tertius/1.40

[94] Praeterea omnis mulier alias contemptui videtur habere, quod ex sola constat superbia provenire. Nullus enim nisi ex superbiae supercilio alium contemnere posset. Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait: 'Cunctus inest fastus, sequiturque superbia formam.' [95] Unde manifeste patet mulieres non posse mores egregios plenarie possidere quia, ut ait: 'Inquinat egregios adiuncta superbia mores.'
Vana gloria feminam detentat quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non credat ad suas pertinentia laudes. [96] Quae etiam in Eva prima femina posset culpa notari, quum cibaria vetita sumpsit, ut boni et mali posset habere scientiam. Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae se omni iactantia non extollat. Et haec sunt quae vana gloria tanquam propria quaerit.
[97] Mendax etiam femina quaelibet reperitur, quia non est femina vivens quae falsa non simulet et mendacia ingenio non componat audaci. Nam et pro re modica satis mulier millies iurando mentitur et pro brevissimo lucro infinita mendacia fingit. [98] Immo mulieres sua cuncta mendacia tueri arte laborant et sub ornata falsitate aliarum consuerunt falsum componere crimen. Nec posset homo tam violentas contra mulierem praesumptiones habere quod ipsa suum profiteatur excessum, nisi fuerit in ipso crimine deprehensa.
[99] Est etiam omnis mulier ebriosa, id est vinum libenter potando assumens. Non est enim mulier aliqua quae cum centum in die commatribus erubescat optimum [caritative] potare falernum. Nec erit totiens meri potatione refecta, quae vina iterum allata recuset; vinum tamen versum sibi maxime reputat inimicum, et aquae potus plurimum consuevit ei esse nocivus. Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.

---

Andreas Capellanus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus3.html.
