Latin
Lines 1.50-1.51
Andreas Capellanus, Liber Tertius 1.50-51
Not analysed yet
[113] Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis. Non est ergo illius arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari. [114] Nam, si amor iustus vellet moderator haberi, id solum ad amandum cogeret amatores, quod statim vel post dignos labores eos mutua vice diligeret; quod quum non faciat, merito videtur eius militia recusanda. Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat. Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies, quem tot superius improbatum rationibus constat. [115] Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare? [116] Ned id quod quaeris in amore praecipuum, scilicet ut vice mutua diligaris, sicut superius edocetur, ullo posses obtinere labore, quia nulla femina mutuum rependit amorem. Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
[117] Haec igitur nostra subtiliter et fideliter examinata doctrina, quam tibi praesenti libello mandamus insertam, tibi duplicem sententiam propinabit. Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus. [118] Quam si iuxta volueris praesentem exercere doctrinam, et sicut huius libelli assidua tibi lectio demonstrabit, omnes corporis voluptates pleno consequeris effectu; Dei tamen gratia, bonorum consortio atque virorum laudabilium amicitia iusta manebis ratione privatus, tuamque famam non modicam facies sustinere iacturam, nec facile huius saeculi consequeris honores. [119] In ulteriori parte libelli tuae potius volentes utilitati consulere, de amoris reprobatione tibi nulla ratione petenti, ut bona forte praestemus invito, spontanea voluntate subiunximus et pleno tibi tractatu conscripsimus. Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.