# Harmonia Macrocosmica 142-2

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica, UNIVERSITEIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/142-2

Duarum autem rerum nomina haec indicium faciunt: Prior est, quod primitus Graeci ad syderum ortus & occasus observandos animum suum adjecerint, ut non modò varias anni tempestates discendo cognoscerent, sed etiam pluvias, ven tos, aliasque aëris affectiones, quae astrorum or tus occasusve consequi solent, praevidere, & praenosse possent. His addit Hesiodus etiam dierum Lunae, qui fausti & infausti habebantur, cognitio nem. Posterior est, quod stellarum in asterismos imagines, & constellationes redactio & figuratio omni memoria sint majores, & proinde antiquis simae, quae an Casu fortuito inventae agricolis pastoribus, nautis, aliisque similibus hominibus sub dio vitam degere solitis originem suam acce ptam ferre debeant, an verò mysterium quodhttp: si digi. ub. uni-heidelberque. dedam occultantes, astrorum naturam & proprietates significent, & ab antiquissimis Sapientibus rerum naturam intimè perspectam habentibus profectae sint, jure in dubium vocari posset.

---

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica.
