Latin
LUMA, LUNAE CIRCULUS. CONCENTRI-LUNA
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 277
Unproofread scanNot analysed yet
CIRCULUS, PER QUEM CENTRUM PLA. NETARUM CUM SOLE CIRCUMAGITUR. Hic Circulus punctis notatus monstrat motum centri trium superiorum Planetarum circa Solem, ita ut illi tre Planetae, licet cum Sole, &à Sole circumagantur, tamen Circulos aliquo modo Eccentricos à Sole habeant. Sec quia Tycho Solem quinque Planetarum, Mercurii, puta Veneris, Martis Jovis atque Saturni constituit, facile hae Figura Systematis Tychonici intelligetur, si ipsorum circuli ex centro Solis descripti, &ipsi cum Sole per vian Solis moti intelligantur, atque circulus Solis sit ill Circulus etiam, per quem Planetarum circa Solem cir cumeuntium centrum, cum ipso Sole, centro suo, moventur E VENUS. CIRCULUS VENERIS. Venu inter Lunam &Mercurium interposita Vulgari Schemat Mercurium Lunae proximum statuenti adversatur, &cum Copernicanâ Hypothesi convenit, ita satisfaciens apparentiis tam hujus quam sequentis Planetae Mercurii, quan doquidem modò hic, modo ille magis Terrae appropinquat, ut patet ex Imagine Veneris &Mercurii Theorian exhibente, &inter Typos, Planetarum Theorias ob oculus ponentes, extante, quam inter sequentes delineationes positam invenies.