# Harmonia Macrocosmica 277

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica, LUMA, LUNAE CIRCULUS. CONCENTRI-LUNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/277

CIRCULUS, PER QUEM CENTRUM PLA. NETARUM CUM SOLE CIRCUMAGITUR. Hic Circulus punctis notatus monstrat motum centri trium superiorum Planetarum circa Solem, ita ut illi tre Planetae, licet cum Sole, & à Sole circumagantur, tamen Circulos aliquo modo Eccentricos à Sole habeant. Sec quia Tycho Solem quinque Planetarum, Mercurii, puta Veneris, Martis Jovis atque Saturni constituit, facile hae Figura Systematis Tychonici intelligetur, si ipsorum circuli ex centro Solis descripti, & ipsi cum Sole per vian Solis moti intelligantur, atque circulus Solis sit ill Circulus etiam, per quem Planetarum circa Solem cir cumeuntium centrum, cum ipso Sole, centro suo, moventur E VENUS. CIRCULUS VENERIS. Venu inter Lunam & Mercurium interposita Vulgari Schemat Mercurium Lunae proximum statuenti adversatur, & cum Copernicanâ Hypothesi convenit, ita satisfaciens apparentiis tam hujus quam sequentis Planetae Mercurii, quan doquidem modò hic, modo ille magis Terrae appropinquat, ut patet ex Imagine Veneris & Mercurii Theorian exhibente, & inter Typos, Planetarum Theorias ob oculus ponentes, extante, quam inter sequentes delineationes positam invenies.

---

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica.
