Latin
LECTOREM
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 5
Unproofread scanNot analysed yet
LECTOREM. NTIQUUM ORBEM, Lector Benevole, faventi tuae lectioni exhibeo, &usibus tuis consecro. Opus quantulumcunque, operosum tamen certè, &quod mihi multis laboribus &sumptibus constitit. Mihi, dico, qui profectò quoscunque labores subire non reformido, nec ullis sumptibus parco, ut Reipublicae Literariae commodum pro virili mea promoveam. Quo bonum publicum promovendi studio aetatis meae jam ad finem properantis curriculum exigo, nec ullo molestiarum taedio, aut aemulorum odio me à proposita voluntate avocari patior. Loquuntur id, quae praecesserunt opera, &hoc ipsum praesens Geographiam Antiquam in medium producens, &praecedentibus Atlantis mei voluminibus adjungens, ut ita Geographiae universae tàm Antiquae, quàm Novae perfectionis requisitae Colophon imponatur. Haec Orbis Terrestris cognitionem hodiernam exponit, &ejusdem partes Veteribus incognitas ostendit: Illa commonstrat eas, quae antiquitus tantum innotuerunt. Veteres sui Orbis limitibus circumscripti ejusdem fines non transgressi sunt. Ab exteriorum aditu ipsos arcuit opinio, quae omnia accessu carere arbitrata ignaros extrà fines Orbis cognitos abire non passa est. Hujus &proximorum saeculorum audacia pristinos cancellos perrupit, ad extimos Orbis terminos penetravit, &alium Orbem ignorantiae tenebris hactenus involutum detexit. Ex Veterum itaque &Recentiorum industria &contentione indefessa, Orbis descriptio prodiit duplex, Vetus, &Nova, quae Antiquam &Novam Antiqui &Novi Orbis Geographiam peperit. Antiquum Orbem Veterum cognitione, &inquisitione metimur, quod Europae, Asiae, &Africae partes Veteribus cognitas complexu suo coërceat. Novum vocamus, qui incognitarum partium, proximorum, &hujus saeculi cognitionem subiit. Ita, paucis exceptis, totus globus terrestris mortalium notitiae apertus est. Vtriusque Geographia Lectori Benevolo satisfieri debuit. Nova praecedentibus Atlantis nostri partibus illud praestitit: Antiqua praesens idem praesta UNIVERSITATS BIELIOTHER HEIDELBERG bit. De utriusque utilitate, jucunditate, &necessitate si verba multa profunderem, actum agerem. Multorum in iisdem demonstrandis studium &contentio hactenus abundè satisfecêre, &eodem labore nunc ut supersedeam, jubent. Nec est cur operam insumam in res, quae lippis &tonsoribus notissimae sunt. Ego Humanissimi Lectoris aequitate &benevolentia tum excitatus, tum fretus in bene de Republica Literaria merendi fervore pergam, nec eos morabor, qui magna publico bono pollicitantes me à tam bono, &lactenus per tot annos continuato proposito arcere moliuntur. Opus autem Praesens, Humanissime Lector, rogo aequi bonique consulas, &majora ac rariora inposterum, si vitae adhuc parum superfuerit, benignè expectando me ad officia quaevis tibi praestanda promptum ac paratum reddas. INTROhitp: si digi. ub. uni-heidelberg. de /diglit cellarius 166110012 Ars.