Latin
POLVS MVNDI SEPTENTRIONALIS, POLVS ARCTICVS POLVS
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 559-2
Unproofread scanNot analysed yet
POLVS MVNDI SEPTENTRIONALIS, POLVS ARCTICVS POLVS BOREYS, CARDO BOREVS. VERTEN BOREVS sive SEPTENTRIONALIS, CLANVS FERREVS Scythes Hamaxebius oppositus Polo Mundi Meridionali, sive Anstrino; Gnomon omnium Superioris Coeli Horologiorum; Objectum Acus Magneticae. Sunt autem Poli Mundi duo illi Vertices, seu Puncta Octavi Coeli, circa quae, velut circa axem rota, Coelestes urbes spatio XXIV. horarum ab Oriente per Oceasum indies circumvolvuntur: Habentque se hi Poli ad Circulum Aequinoctialem, seu Aequatorem, ut Centrum ipsius, unde &Posi Aequatoris dicuntur, &Poli Mundi, quod ab eis, velut à Cardinibus directione profectam Axis ductus divisor &discriminator Mundi sit, orbem Terrae in medietate constituens. POLVS MERIDIONALIS, POLVS AVATRINVS, Punctum sive extremus apex in Ane Mundans, in quo duo Coluri, unus Aquinoctiorum, &alter dolstitiorum ad angulos rectos se invicem secant, sicut in Materiore Puncto, quod Poli Septentrionalis nomine insignitum est, idem faciunt. Est autem Punctum hoc sive hic Palus Meridionalis Centrum Austrimur, sive Meridionale Aequinoctialis Lineae, seu Aequataris, quemadmodum Palis Borens, eiusdem est Centrum Coptentrionale. CIRCVLVS POLARIS SEPTENTRIONALIS, VEL ARCTICYS. Ostendit hic Circulus aeque ac Meridionalis Orbem quo Polius Eclipticae circa Mundi Axem seu Polium quotidie rapitur, distantiamque ab hoc Palo, nimirum 23 1/2, graduum, nec non ab Aequarore, quae est 6, graduum, cum dimidio, sive triginta ferè minutorum, quae constituunt medietatem gradus. Alius autem Neoteritis sive nobis est hic Circulus, alius Veteribus. Neoteritus est Circulus per solum Eclipticae circa Mundi Axem ductus: Veteribus erat Circulus per Interfectionem Horizantis &Meridiani circa Axem descriptus, indefinitae magnitudinis, qui, quia semper Horizontem attingeret, prout Regio, vel magis versus Septentrionem, vel magis versus Meridiem sita erat, variabat: Unde Circulum hunc Arcticum Peteres Sphaeris non inferebant, neque ob varietatem poterant. Vide TYVI URANOGRAPHICI DE SITU TERRAE CIRCULIS COELESTIBUS CIRCUNDATAE Descriptionem pag. 83.