Latin
578.6 to 578.9
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 578.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ut Dures in Coelo Stestato Planetae versantur, quolibet tanquam Duce exercitum Stellarum suarum, veluti subditorum suorum, colorem Ducis sui aemulantium ducente Saturnus Fixas liventes suo exercitui accenset, Iupiter claras, Mars ferrugineas, Tel flavas, Fenus buxeas, Mercurius cineritias, Luna pallidas. Color ex binis commixtus, ut plaerumque sit, duobus Planetis simu eandem Stellam Fixam inservire arguit. STELLAE NOVAE, ET EXTRAORDINARIAE FIRAE sunt, quae extra ordinem, &ad certum tempus saltem conspicuae vel à Deo ereantur, vel conspicuae redduntur, vel quacunque alia &nobis ignotam ratione producuntur, ac in Superiori Aetheris Regione, seu Stellarum Fixarum domicilio mobiles, habitudinem ad Stellus Fixas caeteras eandem retinent. Stellis Navis proculdubio Det Opt. Max. aliquid singulare semper, &aliquid novi Mortalibus vult significare, &innuere, ita quasi nuncios praemittens, partim Iustitiae &Irae suae accensae contrà impietatem ingratissimorum hominum, qui tam execrandam improbitate à Deo Crearere suo deficiunt; partim vero Miscriterdiae &Clementiae suae, quâ suns amplexatur, &protegit. An verò tales Stellae nascantur, &intereant, an è contrario ex invisibilibus &la tentibus visibiles &conspicuae fiant, ita ut inusitato &incognito motu in excelsum, unde prius descendisse potuerint, revertantur, res incerta atque nobis ignota est, quam in utramque partem conjecturis ventilare, sed decidere non possumus. Vide Alstedis Encyclap. lib. 17. Framum. part. 1. cap. 13. pag. 982. ubi etiam quaestionem, an Stella quae Magis Matth. 2. apparuit in Oriente, naturalis fuerit, ob tres rationes negat, 1. quia non in Coelesti, sed Elementari Regione, &quidem infimâ ejus parte apparuit, &Magis domum certam ostendit. 2. quia non habuit motum aeressis convenientem, sed Magerum peregrinationi congruentem, &ipsis quiescentibus quiescentem, quod mora Hierosolymitana probat. 3. quia fulsit diurno tempore, Yy 2 perg. de diglit cellarius 168710340 ide