# Harmonia Macrocosmica 580.1-4

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica, 580.1 to 580.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/580.1

Carammel opinatur, Stellus Fiatas Salis speciem esse replicatam vi refractionis factae in Aplane. Antonius Maria Schprlaus, easdem partes Emprrai Coeli esse, undequaque lucentis, & flammei, sed per foramina inferieris Caeli, aut partes ejus magis diaphanas nobis splendentes, quam opinionem dictus Author in Radia suo videreo mystice non improbabilem censet. Quibus autem rationibus uterque has suas conjecturas tueri possint, ipsi videant. Triplici autem hae gressae Fixae mutationi obnoxiae sunt, & quidem 1. ratione Altitudinis, 2. ratione Langitudinis, ac 3. ratione Latitudinis, ut non immeritò hîc locum habeat verissimum illud Pervateris nostri de Virtutum Coeli Commatione, quae nimirum paulatim fiet, donec tandem pleno impetu erumpat. Imò Caelum mutationem passum inde liquet, quod his temporibus longe humilius & Terrae vicinius observetur, quàm tempore Prolemaei fuit; licet sint, qui autument, Terram in majorem excrevisse Altitudinem, quod à Natura Telluris ad Senium vergentis penitus abhorret. Caeterum de Stellis Fixis haec notanda sunt Theoremata. Stellae Fixae eandem à se invicem distantiam semper & ubique retinent, ideò Fixarum nomen consequutae, quia cum Errantibus collatae, tardissimè Metro Secundo moventur, & quasi immotae stare videntur, unde antiquitus eas orbi suo, sicut clavos infixas, vel affixas est creditum. Hinc nec vario Motu feruntur sicuti Planetae, qui nec inter se, nec ad Stellus Fixas eadem intervalla, eandem retinentes distantiam, variato Meri, propriis quasi legibus singulae, sua curricula circumagunt. 2. Stellae Fixae differunt ab Erraticis. Prima quantitate Molit, & magnitudinis, quâ hae illis ma jores esse cernuntur, & Vespertino tempore Sole Occidentius apparent, ac manè sub ex ortum Solis tardius occultantur. Tecundo Luminis qualitare, quo Planetae, unico Marte excepto, qui tamen rubore ignito suo se facilè prodit, non, ut stellae Fixae, tremunt, & scintillant. Tertio ratione Titus, quo Fixae Planetis superiores ab his saepè teguntur, qui loca sus diversis noctibus sic mutant, ut aliis stellit viciniores, aut ab iisdem remotiores spectentur, cum tamen Fixae Stellae eundem situm, eandem distantiam, formam ac dispositionem perpetuò retineant. 3. Stellarum Fixarum Numerus est Finitus, & Infinitus diversa respectn. Finitus est respectu Fisibilium Stellarum, quarum numerabilium Feteres 1022. numerarunt, additis trecentis & amplius, quas Rerentiorum observationes adjecerunt, & non commemoratis iis, quas Tibris cipticus nuper detexit. Infinitus est respectu invisibilium, quarum innumerabilis multitudo nota Deo, qui Genes. 26.

---

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica.
