# Harmonia Macrocosmica 584.1-4

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica, 584.1 to 584.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/584.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-cellarius/harmonia-macrocosmica/584.1

in universâ Octava sphaera versari perhibentur, 58. nimirum in Boreali, & 54. in Australi Regione, atque 103. in Endiaco. VI. CLASSIS, seu SEXTVS ORDO, STELLARVM FIXARVM SEXTAE MAGNITVDINIS, quas Diametri suae Fisalis longitudinem, per 20. secunda vel tertiam unius Minuti partem extendentes Terrestri aphaera ter minores Tycho, & Feteret ad minimum decies sexies atque nonnulli etiam decies octies eâdem majores esse arbitrantur. Earum 49. vel 50. esse dicuntur, 13. versus Boream: 9. versus Austrum, & 27. in Bodiato. VII. CLASSIS est STELLARVM FINARVM, quae NERYLOSA partim, partim OBSCYRAE vocatae, nulla certa magnitudine determinari solent, cum vix cerni queant, quia vel cum aliis arctius conjunctae nebulis similes videntur, vel adeò sunt obscurae, ut conspectum ferè effugiant. Nebulosas quinque numeravi Antiquitas, unam in Forta, tres in Badiaco, & unam in Anstrali Plagà Coeli. Keplerus & alii nonnulli praeter Duas circa Polinus Antarticum Nubeculas enumerant 14. Nebenlosus, 1. In Pectore Cancri; 2. In Aculeo Scorpii; 3. In Oculo Sagittarii; 4. In Capite Perfer; 5. In Capite Orionis; 6. In Extrema Pede Herendis; 7. In Fronte Capricorni; 8. In Corni Crientali: p. In Carnis Occidentali; 10. In Ventre; 11. & 12. In Phumice; 13. & 14. In Pavone. Stellae Obscurae 9. in Boreali Plagâ observari solent. Antiqui Fixas omnes Terra majores credidere, quorum opinionem Tychonis Observationes refellunt, omnino demonstrantes, omnis generis Trestas, tam parvas quam magnas in Cario versari. Unde Nilhelmus Kekithardtes in Astroscopia suo Magnitudines Stel larum veras verè ignorari rectè affirmat, proinde quoad magnitudines dictas ad tria attendendum erit. 1. Anthorum circa has magnitudines nullus est consensus. 2. Organa Mathematica ad Stellas Firmamenti nullam proportionem habent. 3. Stellae ejusdem Classit aequalem magnitudinem non obtinent, ut si in Prima Classe Virii Stella Terram centies septies exuperat, Cor Leonit vix centies eandem superabit. Hac de re insignis est Locus Tyrhamis lib. 1. Pragymnas. pag. 483. Animadvertendum est, inquit, fieri posse, ut non aequali à Terra removeantur intervallo singula affixa sidera; sed quaedam propius, nonnulla vero remotius hinc, distent. Quod si ita se habet, Stellae, quae plus absunt, minores apparebunt iis, quae propiores sunt, ut aequalem per se in Caelo obtineant quantitatem: Attamen non nimiam oportet hic pro Octavae Sphaerae limitibus admittere wastitatem.

---

Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Harmonia_macrocosmica.
