# Alchemia Libavii 10-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/10-2

CAPVT VII. De Athannore. Mvltae sunt fornacum species, possuntque variae excogitari ab industrio artifice, pro operis ratione, loco, tempore, & aliis circumstantijs. Perpetuae verò potissimum sunt, Athannor, furnus reuerberij, fornacula, balneum, fornax velicaria, cacabatia, catinorum siccorum: descensoria, anemia, furnus acesiae, &c. Et nominantur eiusmodi fornaces etiam ab vsu, vt furnus arcanorum. Calcinatorius, vitrarius, fusorius, vstorius, tostorius, sublimatorius, destillatorius, segregatorius, probatorius, &c. Licet item cuilibet suus sit vsus primarius, ad quem respicit etiam dispositio: varios tamen abusus sustinent, & saepe vsurpatur alter pro altero, adeò vt artifex possit esse paucis contentus, nisi operum diuersitas vnius temporis plures requirat.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
