# Alchemia Libavii 10

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/10

Concrescit enim fauilla mineralis in fornice & lateribus, quam Realgar vocant. Pars tamen etiam in auras attollitur, & plaerumque relabitur in officinarum tecta. Ergasterium est regio in qua disponitur vas cum materia ad elaborandum vi caloris. In eo conceptaculum vel nudum est, vel luto obductum, vel cum catino balneario, arenario, cinerario, &c. eoque simplici vel duplici pro rei necessitate & industria artificis. Catini autem vel suo podio & tripodi innituntur, vel transuersis sustinentur trabibus, aut etiam suspensi sunt ab vncis, cathenis, semicirculis, &c. Danda opera est vt ergasterij locus & catinus probè respondeat foco, si quidem ignis & calor hinc quoque regimen accipiunt. Latera ergastuli, saepenumerò luto muniuntur diligentius. Nam ab externo aëre facile mutatur caloris ratio ab vniformi & congruo, ad alienum, quod cauere inducto luto possumus. Eiusmodi porrò regiones non semper eundem obtinent situm: fitque vt primò ad imum sit cinerarium, secundò focus, in summo ergasterium. Sed & focus in summo est: cineres à latere subducuntur: Ergasterium imum occupat. Et est cùm in vno spacio tria ista sunt simul, ratione duntaxat distincta. Nonnunquam cinerarium abest, cùm nempe focus à sole, vel calce, aut fimo succenditur, siue etiam candelae adhibentur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
