Latin
PVLVIS ARGENTI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 100
Unproofread scanNot analysed yet
Sicca in leui concha. Ea est calx lunae. Solet &hic aliquid detrimenti, vt vnius drachmae in marca, sentiri. Nota quod soleat etiam circa fundum haerere illa calx instar nubeculae, vel pelliculae; quam possis eximere cochleari, prouidè tamen. Si solutio fit in vitrea concha; substernunt laminam cupri, cui calx insistat post affusam salsam aquam. Inde postea colligitur. Aliquando aquam diuaporant, vel destillant, eo ingenio vt integra fortis, quae primo exit, seorsim excipiatur. Nonnunquam calx ante elutionem reuerberatur per horas tres, vt spiritus secedant alieni.