# Alchemia Libavii 100

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, PVLVIS ARGENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/100

Sicca in leui concha. Ea est calx lunae. Solet & hic aliquid detrimenti, vt vnius drachmae in marca, sentiri. Nota quod soleat etiam circa fundum haerere illa calx instar nubeculae, vel pelliculae; quam possis eximere cochleari, prouidè tamen. Si solutio fit in vitrea concha; substernunt laminam cupri, cui calx insistat post affusam salsam aquam. Inde postea colligitur. Aliquando aquam diuaporant, vel destillant, eo ingenio vt integra fortis, quae primo exit, seorsim excipiatur. Nonnunquam calx ante elutionem reuerberatur per horas tres, vt spiritus secedant alieni.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
