# Alchemia Libavii 102-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/102-2

TRACT. I. CAP. VI. De Hydrargyro praecipitato. In censu eorum quae consistentiam seruata substantia mutant, est & argentum viuum cuiuslibet generis. Id cùm fluxum aqueum habeat, coagulatur in solidum variis modis, idque calida medicina, ex quibus est & praecipitatio dicta: vnde fit hydrargyrus praecipitatus, facili opera ad viuum reuocabilis. Praecipitatur ita: Hydrargyrum locatum in cucurbitula, perfunde aqua soluente satis acri, ad altitudinem trium digitorum: Clauso vase admoue calori. Si retusa est vis aquae, & adhuc restat aliquid hydrargyri: pone in loco frigido, & congelascet solutum: si non congelascit, affusa frigida, vel etiam dulci calida parumper salsa, coagulabitur: postea separa. Viuo argento affunde aquam nouam, atque item solue vt antè: idque donec tota quantitas sit soluta. (Ita enim nominant ex vsu metallico, cùm potius coaguletur quam soluatur.) Solutiones confunde, & in cucurbita cum alembico destilla aquam soluentem, & super igni detine, donec rubescat: sique constantiorem requiris adhibitis cohobiis euadet fixior, & coloratior. Transit autem paulatim ex albo in citrinum, & hinc rubescit. Itaque etiam, si vis tripliciter coloratum, capies. Nonnunquam ad cinereum & caeruleum deducitur. Notandum quòd differat praeparatio pro scopi varietate. Si ad medicinam expetitur, repurgandus diligenter est à sordibus, & spirituum alluuione, nec quauis aqua soluendus, sed vel spiritu salis vel vitrioli, & similibus, quae & aliàs suo modo corpori ingeruntur. Cùm item congelauit, eluendus est aqua dulci vel quadam destillata frigida, aut cordiali, antequam ad rubedinem perducatur. Vbi item iam erubuit, iterum eluitur aqua Theriacali.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
