# Alchemia Libavii 102

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, PVLVIS SATVRNI ET IOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/102

Vena hydrargyri rubicunda, pura, in ligneas immittitur capsas, instar mortatiorum, fundo ferreo instructas, pilisque praeferratis vitympani aquatici motis, comminuitur, & aqua immissa quod comminutum est, traijcitur per laminam cribriformem, posteaque in farinam molitur. Quod non transmeat, denuò submittitur pilae & conteritur: sin admista sunt saxa & terrae, comminuitur priore modo, sed postea in alueo vel plano eluitur secerniturque leuis terra cum lapide à vena graui. Inde quod purum est cribratur, & mola laeuigatur, impurum segregatur denuò. Operarij inter molendum ve sicam perspicuam ori praetendunt. Pulueres lignorum, ossium, &c. lima, radula, pistillo, coelo, serra, &c. Conficiuntur arte vulgari, quae ipsa non rarò etiam in metallis, lapidibus, succis concretis, &c. Comminuendis suscipitur. In alijs praestat mola: in lutis concretis etiam solutio & per filtrum fusio cum aqua, post exiccatio, tritio, & per cribra angustissima traiectio, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
