Latin
TRACT. I. CAP. VI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 105
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulli commiscent hydrargyrum cum vitriolo, sale petrae, aerugine, similibusque &inde sublimant. Sed non est vt cuiusque figmenta persequamur. Non ignotum est in mineralibus saepe variis modis ad vnum perueniri, &c. in quo tamen magna varietas &delectus. Praecipitatus dulcis ad vlcera &vulnera ex Chir. Parac. Argentum viuum absque sublimatione &calcinatione, per aquam ouorum supra suam calcem, in qua mercurius extinctus sit, destillatam, in rubicundum puluerem reducatur, quae praxis est difficilis intellectu, vocatur balsamus dulcis potius quàm praecipitatus: &negatur esse haematina rubedo hydrargyri, negatur item per aquam fortem fieri.