# Alchemia Libavii 105

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/105

Nonnulli commiscent hydrargyrum cum vitriolo, sale petrae, aerugine, similibusque & inde sublimant. Sed non est vt cuiusque figmenta persequamur. Non ignotum est in mineralibus saepe variis modis ad vnum perueniri, &c. in quo tamen magna varietas & delectus. Praecipitatus dulcis ad vlcera & vulnera ex Chir. Parac. Argentum viuum absque sublimatione & calcinatione, per aquam ouorum supra suam calcem, in qua mercurius extinctus sit, destillatam, in rubicundum puluerem reducatur, quae praxis est difficilis intellectu, vocatur balsamus dulcis potius quàm praecipitatus: & negatur esse haematina rubedo hydrargyri, negatur item per aquam fortem fieri.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
