Latin
AD FIGENDVM ARGENTVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 107
Unproofread scanNot analysed yet
AD FIGENDVM ARGENTVM. Quod immaturum est (quale item solet in eo genere inueniri quod purum eluitur, aut in fodinarum partibus rupibus annatum, insidensve aut excretum, vel confluxum congregatum colligitur siue iam sui sit coloris, siue plumbei, &c.) figitur duodecies cementando cum talco calcinato &sale communi, alijsque fixantibus. Quod maturum est iamque ignibus excoctum, tincturae praeparatur eodem magisterio. Auro enim ignobilius est, fixione &colore potissimum aiunt artifices. (Cedit ei etiam subtilitate substantiae quae in auro praestantior est, vnde etiam extenditur amplius; deinde deficit pondere, nec tam est amicum hydrargyro, &c. Quae omnia ei vix praestabit fixatio sola.) Itaque creditur in aurum transire, accepta fixione &tinctura. Fixionem ita describunt: Salis nitri librae duae, vitrioli Vngarici sesquilibra, aluminis, laterum tritorum singulae librae. Haec mista colloca in retorta. Deinde calcis viuae triens, florum aeris, tuthiae Alexandrinae, cinabaris, aeris usti, scobis ferri, silicis calcinati, stibij, sulphuris (fixi) boli armeni, lapidis calaminaris, aluminis plumosi, singulae vnciae. Trita &commista ponantur in receptaculo. Destilla aquam fortem de more. Absoluta destillatione, exime e receptaculo omnia, &alij retortae immitte, &destilla denuò, dum omnes spiritus exierint. In hac aqua solue argentum saepius, &reducito. Si praemiseris cementum lunae proprium, constantior erit fixio. Affundenda autem aqua est ad quartum digitum, &in digestione menstrua in clauso vase vnà ponenda. Tandem inuenies in fundo calcem nigram, quam exemtam elue aqua pluuia, inque concha seu patella ad ignem candefacito, vt spiritus alieni secedant. Partem huius vnam misce cum triplo argenti fulminati per confusionem (hoc est, quartare, seu per quartationem probare, sicut aurum ab argento separatur) massam colliquatam extende in laminas, è quibus fiant fistulae, quas iniectas aquae separatoriae (factae ex vitrioli Romani libris duabus, salis nitri libra, scobis ferri selibra per destillationem aquarum fortium) examina more quartationis auri. Pars argenti fixa, non soluetur: itaque eam purifica per fulmen. Quod verò solutum est, id adhuc est volatile, quod reductum priore modo figes. Sunt plures fixionis modi, quos infra requires in transmutatione. FIXIO FERRI, PLVMBI, STANni, cupri, &c. Peragitur per cementum crebrò repetitum, quale est: Salis, stibij, singulae librae, metalli mollis limati selibra. Fiat stratum super stratum, &instituatur cementatio gradatim, crebra. Regulum vel scorias reduc cum plumbo &fulmina in testa (non in copella cinerea ne absorbeatur.