Latin
EMOLLIRE LAPIDES ET VITRA
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
EMOLLIRE LAPIDES ET VITRA. Hoc aliàs fusilibus congruit, fitque ignea virtute colliquante. Sed ad fragilitatem duriciamque mox redeunt frigore. Itaque si fingendi sunt eiusmodi lapides ad modiolos, typosve, &ducenda vitra, vrgeantur flammis quoad mollescant, sed intra fluxum. Sint verò &typi candentes, aut aliàs sat feruidi. Nonnunquam mollitiem appellant, cum tenuiora fiunt, &ad fundendum promtiora, ita vt etiam duci iu filamenta possint, è quibus fiunt cirrhi, seu crystae pilorum, non rigentes sed nutabundi, nihilominus tamen retenta fragilitate. Id assequimur maceratione, &coctione in liquoribus conuenientibus, vt lixiuio ex cinere clauellato, vel sodae, &c. Promittunt aliqui molliciem lapidum è viscidis humoribus natorum &vitrorum, si efferuescant in succo senecionis &sanguine hirci: vel; si macerentur per noctem aceto radicato, cui mistus sit sanguis tauri &adeps veruecis: vel: [S] Recipe [/S] sanguinis hirci, cinerum vitri, ana. mitte in acetum, &destilla. In destillato macera vitrum, fietque plicatile, &c. aiunt. Vel: sanguinis anseris, sanguinis capri, siccentur, aganturque in puluerem, affunde lixiuium cineris clauellati vel sodae, coque benè. Adde parum aceti fortis. Impone lapidem, calefac &mollescet.