# Alchemia Libavii 112-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, EMOLLIRE LAPIDES ET VITRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/112-2

EMOLLIRE LAPIDES ET VITRA. Hoc aliàs fusilibus congruit, fitque ignea virtute colliquante. Sed ad fragilitatem duriciamque mox redeunt frigore. Itaque si fingendi sunt eiusmodi lapides ad modiolos, typosve, & ducenda vitra, vrgeantur flammis quoad mollescant, sed intra fluxum. Sint verò & typi candentes, aut aliàs sat feruidi. Nonnunquam mollitiem appellant, cum tenuiora fiunt, & ad fundendum promtiora, ita vt etiam duci iu filamenta possint, è quibus fiunt cirrhi, seu crystae pilorum, non rigentes sed nutabundi, nihilominus tamen retenta fragilitate. Id assequimur maceratione, & coctione in liquoribus conuenientibus, vt lixiuio ex cinere clauellato, vel sodae, &c. Promittunt aliqui molliciem lapidum è viscidis humoribus natorum & vitrorum, si efferuescant in succo senecionis & sanguine hirci: vel; si macerentur per noctem aceto radicato, cui mistus sit sanguis tauri & adeps veruecis: vel: [S] Recipe [/S] sanguinis hirci, cinerum vitri, ana. mitte in acetum, & destilla. In destillato macera vitrum, fietque plicatile, &c. aiunt. Vel: sanguinis anseris, sanguinis capri, siccentur, aganturque in puluerem, affunde lixiuium cineris clauellati vel sodae, coque benè. Adde parum aceti fortis. Impone lapidem, calefac & mollescet.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
