# Alchemia Libavii 114

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, SVCCINVM MOLLITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/114

SVCCINVM MOLLITVM. Id cera liquata, aut etiam oleo assequimur. Simile iudicium de similibus est, vt pice, bitumine, sulphure, &c. Sed aduertendus est animus, ne anticipet fusio. Admistione verò cerae ista mollire, vulgaris est noticiae. In succino emollitio tum ad alia facit, tum ad ferruminandas minuri [unclear] as & fragmenta vnienda. TRACT. I. CAPVT IX. De Magisterio ponderis. Magisterium ponderis est, cum pondere res exaltatur. Id autem potissimum in auro & argento requiritur, estque vna ex notis perfectionis, cum inter metalla aurum sit grauissimum, & ideò etiam externo valori in monetis adiectum pondus est. Quod si deficit, compensatur arte. Massa aurea vel argentea iusto leuior, coquitur in vrina cum praecipitato corallino; vel affricatur hydrargyrus auro argentove consentaneus & concolor factus: vel coquuntur in lixiuio concinuato ex sulphure & calce viua: vel cementantur cum sulphure aut praecipitato fixo, vel hoc. Recipe puluerati salis semunciam, tantundem lateris triti, colcotaris quadrantem. Misce. Auri lamellas illine albumine; asperge calcem lunae, sicca. Cum priore puluere fac stratum super stratum, & cementa vel in pixide, vel inter tegulas. Aurum inde solet albescere. Induc ergò coloritium, & prehensum forcipe in igni tene donec excandescat. Post extingue in vrina. Quomodo pondus per admistionem, aut compositionem augeatur, vel etiam tincturam elixyris, in suis magisterijs explicatur, modo notum sit, qua re mista crescat, nempe hydrargyro fixo & calcibus metallicis, &c. Siue solis, siue adiectis mineralibus vt in sublimato, vsifure, &c. Ponderi aucto apponitur diminutum, soletque fieri aurum & argentum leuius iusto, etiam signatum, illaesa signatura: sed hoc non est prae stantius facere. Decipere est, & degraduare. Est & augmentum ponderis imposturae obnoxium: sed bonis artibus non satis ab abusucaueri potest. Haec scribuntur non sceleratis, sed viris bonis.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
