# Alchemia Libavii 116

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/116

Magisterium refrigerationis interius quidem peragitur dissipatione spirituum calidiorum in reuerberio, & postea elutione crebra rei comminutae in aqua frigida. Ita non calor tantum, sed & acrimonia tollitur, euaditque res frigidior. Sic veteres calcinabant aut vrebant metallica, & alia mineralia, vt cadmiam, aeruginem, &c. postea eluebant. Sed hoc magisterium ratione vsus duntaxat rem exaltat: id quod spectatur etiam in his quae gulae gratia, aut aliàs actu externo refrigerantur, veluti vinum niuibus, glaciei, frigidissimis fontibus, aquae solutionis salis petrę, &c. Per vasa immissum. Valet & hic commistio frigidorum per imbibitiones, compositiones, &c. Quibus cognata est nutritio per frigida moderata. Quae per naturam frigida sunt, extractione ad exercendum actum suum euadunt agiliora. Sed & his sua est classis. Humiditas extollitur in viuentibus quidem per nutritionem ex humectantium copia: atque ita naturae opere interdum abutitur artifex: in alijs verò per vaporationem, incerationem, imbibitionem, quin & extinctionem in aquis humectantibus, quae res coniuncta est cum mollicie, de qua suprà. Itaque ad humidas cellas, balnei vaporem, fimum, scrobes, puteos, &c. Collocantur res, vbi ita humescunt, vt etiam diffluant quaedam, vt sales, &c. Alijs instillamus rores, seu aquas certas per imbibitiones &c. Huius loci est ars Mesuae, Auicennae, & aliorum, qua ex aridis rebus ad condiendum fiunt succulentae. Exemp. gr. Mirabolani aqua plurima perfusi insolentur diebus octo, postea colloca in dolio vel scrobe seiunctim inter arenas humidas multas, atque sepeli. Hic saepe perfundantur aqua, & quaternis diebus arena mutetur, donec humefacti intumescant. Siccitas exaltatur humiditatis ablatione, aut prohibitione. Itaque quae viua praeparare volumus, vt postea nobis exhibeant partes sicciores, ea nutrimus minus, idque rebus potestate siccis: & est plaerumque coniunctus calor, quanquam & frigus exiccet. Valent hic eadem artificia, quae in calore, cementatio scilicet, vel omnino reuerberatio, sub qua est vstio, tostio, &c. Postea etiam abstersio humiditatis, & cuiuslibet modi humoris abstractio. In calore tamen notandum, quod si per eum siccamus, neque tamen coniunctum aut manentem volumus, vt aut modico vtamur, veluti fit in senta expiratione, coagulatione, apricatione, euentilatione &c. Vel fomenta caloris, spiritus acres eluamus. Sed facilius est siccitatem exaltare, quàm humiditatem. Porrò primas illas qualitates exaltatas comitantur secundae. Itaque & hę simul per illas magisterio huic subiunguntur. Dictum autem de his est in materialibus. Ita molle sequitur humectationem: durum, exiccationem & calorem, & frigus. Ita est de subtili, spisso, lubrico, aspero, &c. Quanquam etiam aliis artificiis quaedam ex illis possint conciliari, & diuersos gradus, diuersosque vsus seu accommodationes qualitatum diuersae sequuntur affectiones, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
