# Alchemia Libavii 117

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/117

TRACT. I. CAP. XI. De Magisterio exaltati coloris per tincturam proiectilem. Magisterium coloris est, cùm rei cuiusque color ad optimum summumque gradum in genere quaesito perducitur. Neque vero tantum color pręsens è gradu inferiore ad superiorem exaltatur, sed & qui in potentia est, seu in abdito, in actum vel manifestum euocatur: nonnunquam etiam peregrinus inducitur ad exemplum eius quod pręstabile est in suo genere. Si color simul fixus & constans est, magisterium est nobilius. Est & cum saturum spissumque quaerimus, est cùm dilutum, & cum perspicuitate certa coniunctum, qualis nempe est in definitis corporibus purissimis terreis vel aqueis. (Nam magisteria omnia consistentiam terream vel aqueam habent, propter conseruationem aërea & ignea non expetitur, nisi aliquando in vsu ipso, coelestem autem similitudine cogitamus potius, quam obtinemus. ) Itaque vbi perspicuitas simul exoptatur, studendum non tantum tincturae est sed & attenuationi & exactae puritati, prout est perspicuitas. (Multae enim sunt, vt gemmea, vitrea glacialis, &c. & in his admodum varia intensione & remissione.) Porrò coloris magisterium variis absoluitur modis, (sine rem homogeneam spectes, vt talis ipsa maneat, de quo potissimum hic sermo est, siue eius misturam, de qua alibi) inter quos excellunt, primum coloratio per proiectionem tincturae formalis: postea per imbibitionem tingentis liquoris: tertiò per manifestationem occulti, efficacia caloris sicci: insuper per ablutionem, tandem per tincturam externam, vt sic, quanquam plurimi possint esse alij modi: (vt mistio coloris, imbibitio, vstio, tostio, extersio, politura, extinctio, cementatio, in aliquibus nutritio per succos commodos, quo pacto aiunt pilos mutari quibusdam animalibus esu & potu certarum rerum: ita nutritio corpus succulentum etiam bene coloratum reddit, quae res ad Medicos spectat, &c) inter quos vsus istos excellentiores notauit, tamen omnes reuocentur ad colorationem internam & externam. Coloratio interna est, cùm tota substantia penitus tingitur, non externa tantum superficie, sed & intus secundum minimas, qualis primum est, quae proiecta medicina spirituali absoluitur. Haec interdum alias quoque perfectionis praerogatiuas introducit, & tunc censetur naturam rei transmutare, de quo peculiari praecipitur capite. Frequentius duntaxat colorem substantia manente perficit, etiam sine notabili pondere, quanquam vix fieri possit, vt planè nullum introducat, cùm corporeum quid sit. Sed eius ratio non habetur, quia ita spirituosa est, vt se per minima immisceat, dilatetque per totum corpus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
