Latin
TRACT. I. CAP. XI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 118
Unproofread scanNot analysed yet
Adhibetur talis coloratio potissimum in fusilibus, veluti metallis, gemmis, vitris, &his affinibus, maximè tamen in metallis exquiritur ad praestantiam auri &argenti. Vnde &hîc duae sunt tincturae, rubedinis scilicet &albedinis: illa ad aurum, haec ad argentum. Itaque &non conuenit ipsi auro &argento, nisi haec tantum tinctura rubedinis, sed inferioribus metallis pro vt quodque dispositum est ad tincturam suscipiendam, veluti cupro &ferro potissimum, deinde etiam hydrargyro, sed cui fixio cum fluxu est simul concilianda. In gemmis, vitris, &c. Etiam plures sunt tincturae, prout nobiles expetimus, &c. Ad imitationem Iaspidis, Hyacinthi, Smaragdi, &c. De his in transmutatione. Tincturae rubedinis sunt, auri tinctura aperta, vel aurum ad Rubini colorem cementatum, quae duo plaerumque alijs miscentur: praecipitatus rubeus fixus, crocus martis, oleum martis, flores stibij rubei fixi, diquor stibij rubeus fixus, sulphur rubeum fixum, &huius oleum. Hae sunt in hoc genere praestantissimae, &congruunt argento, stanno, hydrargyro fixo, cupro item &ferro, sed difficilius. Postea etiam massae gemmarum crystallinae fusae vel emollitae, &c. Coniunctio fit per proiectionem: cui nonnunquam addenda est subactio &immistio per vncos, &c. Obseruata legitima quantitate. Proiectionis vicem sustinet solutio vtriusque in aquam, &reductio in corpus metallicum, (Nam quae fit per extinctionem, sequenti capiti subiecimus) sed stabilior erit vnio, si adiecta sit calx solis, cum qua tinctura prius fortiter est vnita. Sunt &leuiores tincturae ex non fixis, vt minio, praecipitato volatili, croco indico, oleo vitellorum, &similibus: sed rarò ab artificibus petuntur, (nisi ioci gratia fortassis. Nam qui imponere imperitis ita satagunt facilè redarguuntur. )Tincturae albedinis ad ferrum &cuprum potissimum, postea etiam ad plumbum sunt: hydrargyrus sublimatus fixus: flores stibij albi fixi: calx stanni, mercurius antimonij, arsenicum album fixum, albus mercurius induratus &fixus, Thutia, cerussa, quin &stannum ipsum, &argentum: quibus accedit &sal ammonius fixus. Etiam haec fidelius haerent, si cum calce argenti prius fuerint per minima vnita: quod fit, si illa in liquores redigantur, &in his soluatur argentum, posteaque vtrumque simul coaguletur. Geberus etiam vtrumque soluit in liquorem, &reducit, &sic non tantum medicinam efficit coagulando, sed &loco proiectionis colorationis magisterium perficit, reducendo, vt in tinctura rubea. Nonnunquam multa coniunguntur, cuius exemplum erit tale. Argenti, hydrargyri crudi, hydrargyri sublimati, singulae semunciae Thutiae Alexandrinae drachma. Soluantur in aqua forti (nonnunquam etiam in calces, &hinc in liquores rediguntur, &postea coagulantur. Interdum in destillata vrina argenti calx per retortam agitur, &in liquore soluuntur reliqua. Est &cum illa ipsa argento immiscentur liquato, &postea pro medicina vsurpantur): coagulentur in lapidem, cuius partem vnam proiice super quatuor eliquati cupri, &diligenter immisce. Vel: Tartari, arsenici, salis vulgaris, calcis viuae, singulae librae. Fac pultem cum albumine. Vre in reuerberio, donec appareat flauus fumus.