# Alchemia Libavii 12

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/12

Ergasterium tegitur operculo fornicato, quod vocatur coelum philosophicum, forma dimidiae sphaerae, cuius altitudo est pes medius. In vertice foramen habet vnius digiti ad explorandum caloris modum. Totus itaque Athannor altus est tres pedes cum dimidio: & communiter fit ex figulari forti, seu luto sapientiae accuratè compacto. Nonnunquam tamen seruata partium proportione etiam minor est, & è ferro constat, cuius ergasterium intus ad latera hamatum sit, vt luto muniri possit. Mobilis est. Itaque pro ratione temporum (nam externa frigora & calores multum habent momenti in opere dirigendo) poterit transferri. Destinatur ei locus in aedibus munitissimus, maximèque segregatus, & talis vt nec humore, nec calore, frigoreve possit laedi. Ea descriptio publicè extat apud Rupescissam. Aliàs maximè consueuit occultari ab inuidis. Plurimum enim facit ad arcani illius cognitionem, nec in aliae fornace tanta est operis commoditas.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
