# Alchemia Libavii 122

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/122

Eius naturam imitatur stibium, sulphur, & similia, quae miris modis variantur, nonnunquam tamen cum iactura substantię, vnde etiam euadunt perspicua. Chalcanthum Romanum & Vngaricum solutum & reductum leui calore albescit, inde mutatur in citrinum, & rubeum tandem calore aucto: quod colcotar appellant. Stibij flores è nigro producti albent igni eliquante & spiritus suscitante: inde flauent rubentque, & hoc in metallicis, alijsque quibusdam mineralibus solenne est. Quaedam cum additamentis reuerberantur, veluti quae cementantur cum pulueribus, vel pasta coloritij. Ita aurum saepius cementatum tantam acquirit rubedinem, vt non amplius pro auro agnoscatur. Ita corrigitur nigredo cupri, & argentum coloratur rubeo. In nonnullis crebra excoctio fusoria idem praestat, quae tamen res coniuncta est cum expiratione halituum infuscantium, propter sulphur impurum, & immaturum. Ignes potentiales sunt in aquis fortibus & stygijs, quaeque aliàs acredinem ad certas res determinatam obtinent, & non tantum aquae, sed & pastę coloritij liquidiores praestant idem. Ita argentum in lazureum resoluitur (de quo videndum est in calcibus & crocis, &c.) ferrum in ruffum puluerem, vel etiam cupri colorem acquirit ab aquis vitriolatis, cuprum virescit, &c. Nonnullis adiuncta est cohobatio & nutritio. Nam eadem aqua saepius abstracta refunditur, & color paulatim exaltatur, vt in chalcantho, stibio, & similibus. Stibium etiam statim in album calcem abit ab aqua forti, sed ea per cohobia erubescere discit concurritque tunc etiam ignis actualis. Ita sulphur aqua forti per cohobia alteratur, ita hydrargyrus praecipitatus, estque idem etiam cum fixatione: (plures enim operae & scopi interdum concurrunt.) Nec è potentia tantum producitur color diuersus, sed & idem illustratur per hunc modum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
