Latin
TRACT. I. CAP. XIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 123
Unproofread scanNot analysed yet
Ita aurum per stibium saepius fusum, &postea cum plumbo fulminatum, euadit colore admodum illustre; ita argentum fulminando extergetur. Quin &si pars cum parte (id est, pares argenti &auri portiones confusae) cementetur cum pari stibij tinctura, repetaturque labor; color, qui erat auri pallidi, ita intenditur, vt aurum consummatum appareat. Ex auripigmento fit sandaraca, si inclusum catinis in furno per horas quinque reuerberetur citra expirationem. Sumuntur autem mediocres particulae. Est autem &alia sandaraca fossilis, inuenta in venis auripigmenti, quippe naturali chymia ex eo facta. Quae coqui possunt, alterantur interdum solo coctionis processu, veluti praesilium in lixiuio coctum è rubore transit in nigritiem, &inter haec caeruleum euadit. Itaque quem colorem quaeris, eius tempus &perfectiionem attende.