# Alchemia Libavii 124

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/124

TRACT. I. CAPVT XV. De coloratione externa. Coloratio externa est cum superficietenus duntaxat color exaltatur. Id fit varijs modis, quibus aliter atque aliter disponitur subiecti facies externa ad lumen diuersimodè terminandum, vnde oritur color diuersus, (isque vel in eadem specie illustrior & veluti interpollis, vel obliterata priore ad diuersam nobilior, vt & supra.) Operationes quibus id perficitur, sunt diuersae. Excellunt gradationum species, item maturationes, calcinationes, coadunationes vel illitiones, &c. Quaedam item praeparatoriae vt coctio, extersio, expolitio lotio, &c. de quibus in exemplis. Ita metalla, & gemmae potissimum exaltantur ad splendorem & gratiam externam, seu mundiciem & ornatum (quanquam malitiae plus nimio dantes in fraudem & fucum inhonestum, vt alia, ita & hoc artificium conuertant vulgò.) Est autem nitoris conciliandi modus vulgaris iste, vt tripela terra vel in adamante puluis eiusdem, (in crystallo tamen etiam contes adhibent) inspergatur orbi plumbeo quem continet alius ligneus: artifex sinystra admoueat gemmam, dextra verset orbem, atque ita affrictu mutuo expectet polituram, quae fit absolutior cum idem lapis postea etiam corio Alces extenso in orbe ligneo affricatur, veteres cotibus naxijs vtebantur. Metallicaquo pacto cotibus olearijs, aquarijs, salinarijs &c. Poliantur, notissimum vel vulgò est. Sed & gradationes eis conueniunt ad idem efficiendum. Aurum graduatur colore proptio foris duntaxat in numismatis, & similibus, si coquatur in vrina vel aceto, cui mistus sit salammonius & aerugo: aut in aqua mellis; aut stercoris humani stillatitia; aut lixiuio facto ex sulphure & calce viuis; aut sal ammonius aerugo, tartarus soluuntur in aceto, in quo coquitur aurum: aut sulphuris sublimati quadrans soluitur in libra aceri, & in solutione coquitur aurum. Aliquando maceratur in aqua salis tartari per diem naturalem. Postea eluitur dulci, & linteo puro extergetur. Ita solent lamellae auri post stibium perpessum, post fulmen irem & dilatationem à malleo purificari antequam amalgamentur in hydrargyro philosophorum parando.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
