# Alchemia Libavii 127

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/127

TRACT. I. CAPVT XVI. De magisterio odoris. Magisterium odoris est cum res odore exaltatur; idque artifices potissimum moliuntur in operibus, quibus inter elaborandum aliquid ingrati odoris accidit, vt in empyreumatis oleorum, aquarum & similium; deinde etiam in his quae aliàs per naturam odorem paruum, molestum, vel etiam nullum habent; cum tamen ad gratiam in vsu eiusmodi nota sint exaltanda. Empyreumata, & aliàs etiam quidam ingrati odores, (vt rancor vnguentorum, oleorum, resinarum, &c. ) tolluntur modò crebris ablutionibus ex aceto odorato, aqua rosacea, vel alijs ad vsum aptis, nonnunquam etiam pura frigida: modò insolatione in libero aëre, nidor paulatim sinitur expirare, idque potissimum fit in oleis & aquis destillatis, quae suis vasis contenta ita obstruimus, vt relicto spiraculo fuga sit spiritui igneo: quod si solem non tolerant; saltem ita in opaco relinquuntur quousque corrigantur. Idem praestat nonnunquam repetita destillatio, nempe in his, in quibus odor foetidus aut molestus in crassiori parte & feculenta haeret; sicut fit in oleis è cranio, lignis, &c. Per descensum factis. Est tamen hoc magisterium coniunctum cum segregatione, atque ita extractis coincidit. In aliquibus compositionis magisterium concurrit. Quaedam vnà incoquuntur, commacerantur, aut etiam inter destillandum vel in alembico ponuntur, vel in vase, aut receptaculo, vt praeteriens spiritus vel liquor odorem suscipiat, idque non tantum fit in prauis corrigendis, sed & inodoris odore bono instruendis. Est & cum ante extractionem res extrahendas alteramus per appositionem, vel strata mutua. Ita amygdalae prouinciales incisae minutim sternuntur vicissim cum floribus odoratis, vt iasmini, rosarum, &c. Item cum aromatibus, &c. Idque fit frequentius quousque sat odoris est combibitum. Inde extrahitur liquor per expressionem. Nonnulla aquis odoratis consperguntur, vt chirothecę, chiromactra, crines, vestes, &c. Alia suffumigantur, aut etiam accubitu odorem imbibunt, vt quae ambari & moscho adiacent, &c. Nonnullorum odor in sua specie intenditur, quo pacto aiunt moschum super latrina suspensum odoratiorem fieri. Aqua fimi bubuli elaboratione euadit odorata inter destillandum. ("Patet hic locus etiam adulterijs, vt cum hoedinus sanguis quadruplex, cum moschi vna parte componitur, & pro moscho venditur," sicut docetur apud Portam, "sed ex fractura lucida agnoscitur impostura. Viri boni est ab eiusmodi artibus aliennum esse.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
