# Alchemia Libavii 128

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/128

TRACT. I. CAPVT XVII. De Magisterio saporis. Magisterium saporis est, cum in sapore fit exaltatio. Itaque & pharmacopoeia & coquina, cellaque hinc instrui potest. Potissimum autem Chymicus hoc vtitur in acrimonia corrigenda, & empyreumatis gustum attinentibus tollendis. Acrimoniae eluuntur primum digestione, macerationeve in vini spiritu, qui saepè abstrahendus renouandusque est, donec nihil secum euehat acredinis: postea etiam dulci stillatitia, aut pluuia, item saepius infusa, & abstracta denuò. Inseruit itaque hoc magisterium tum alijs magisterijs per acria praeparatis, tum essentijs nonnullis corrigendis. Pari modo acor rerum aceto maceratarum seu tollitur, seu reprimitur. In quibus planè aufferri nequit; mistura cum liquoribus lenientibus succurrit, si quidem vsum spectes: & sic acres spiritus corpori salubriter possunt ingeri. Empyreumata gustus conueniunt cum correctione in odoratu. Valdè enim vicini sunt hi sensus. Ita reuerberatarum calcium acrimoniae igneae abluuntur, &c. Vinum alijque potus & cibi, afflatis, incoctisve saporibus, aut immaceratis, immistis, &c. Variè alterantur, quae res ad oeconomiam, & pharmacian spectat: & inprimis vinum sapores etiam vasorum suscipit. Vnde quod stetit in vase maluatici recens effusi, maluaticum quid sapit, &c. Mizaldus acidum vinum iubet corrigere olla aquae bonae plena, immissa vino per triduum, obstructa tamen. Chymicus ad id olea sua, & essentias porrigit. Ita si acorem minatur, oleo sulphuris corrigitur, vel vini quinta natura, aut spiritu eius aromatisato, quod aliqui putant se obtinere posse radice brassicae: quae alterandi ratio in multis quoque alijs potissimum medicinis praestari potest; & conuenit cum coloratione per proiectionem spiritualis tincturae, quae citra corporis euidens augmentum, virtutem intendit. Idem singulari sublimationis modo per aquam tractum saporem mutat, vt sit vsui congruus: sed & vim sulphuream, tartareamque ponit. In acetum abit putrefactione; quanquam haec corruptio potius sit quàm exaltatio, nisi respectu vsus, qui acetum vini poscit, non vinum. Quorundam sapores in sua specie exaltantur, vt acetum fit acrius, primum aquositate per destillationem subtracta; postea procurata putrefactio ne per calorem externum, insuper medicinis infusis, vt hordeo tosto, pisis, sale tosto, fermento, pipere, pyrethro, proprio sale & crystallis, &c. Inijciuntur & lapides igniti: vel pars eius quinta coquitur, & additur reliquae, insolaturque: inijciunt & radicem rubi, vstas glandes, testas ignitas, & alia. Salis sapor intenditur crebra solutione, filtratione & coagulatione, donec aquositas secedat; id quod & tostione, acquiri potest, & destillatione &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
