# Alchemia Libavii 129-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/129-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/129-2

TRACT. I. CAPVT XVIII. De magisterio soni. Sonus quoque à chymico corrigitur, & magisterium soni appellatur. Id fit potissimum in mineralibus, in quibus aliqua praestantiae nota ex sono capitur, vt in metallis, aut quae in ignib. periculum minantur propter spiritus vehementes cum sonitu erumpentes, obuiaque displodentes. Itaque & praeparatorium est hoc magisterium, vt eò facilius eae res artificijs chymicis tractari possint. Ita stannum in argentum transformandum, stridore se prodit. Hic corrigitur magisterio soni, calcinando in reuerberio, & calcem reducendo. Argentum vt sit idonea materia elixyris rubei, quia plus iusto tinnit, quod in auro non obseruatur, ita praeparatur. In spiritu vitrioli forti solue salem ammonium tantum quantus solui potest. Adde tantundem sulphuris viui. Obtura probè, & manibus vitrum agita. Incalescant super cineribus. Operculo remoto impone alembicum cum adaptato receptaculo. Commissuris obstructis, & loricatis vasis destilla aquam totam. Postea excipulum remoue, nareque alembici obstructa sublima. Sublimatum argento eliquato misce, agitans cum bacillo ligneo, ita vt tres portiones ordine insemines. Si nigrescit argentum, magisterio coloris per coctionem in solutione tartari & salis, rectifica. (Eiusmodi apparatum requirit sophistica potius argenti tinctura, quàm elixyr rubeum; estque diligenter attendendum, ne dum sonitum corrigere volumus, substantiae duriciem & fragilitatem inducamus.) LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Salis in igni stridor tollitur per tostionem vel fusionem, vnde sal fusus appellatur. Soluitur in vino albo. Filtratur vsque ad clarum. Coagulatur. Coagulatus in catino testaceo operto ad ignem funditur fortiter. Fusus effunditur inconum, vel fistulam, aut canalem fusorium. Iste est sal fusus. Eodem arificio corrigi & salis petrae stridor potest. Nonnunquam & mistione opus est, vt puluis pyrius chrysocolla, & butyro debitè mistus, in globis mittendis non tonat. Sonus huius intenditur aucto halinitro: aut etiam maceratione in aceto, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
