# Alchemia Libavii 130

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/130

Quae prae mollitie sono carent, induranda sunt figendaque, vt plumbum, hydrargyros, bismuthum, stibium, &c. Donec sonorem metallicum acquirant. Ligna attenuantur in asseres: humida siccantur: alia etiam forma externa mutantur è plana in concauam, &c. Ita sunt plura magisteria quae debita receptione & accommodatione sonos intendunt, & multiplicant, veluti per tubos & concamerationes, &c. (Hinc Baptista Porta docuit instrumentum eminus audiendi, sicut perspicilia è longinquo aciem iuuant; suadens nempe fieri compagem quandam sinuosam instar auris asininae, è vasto introitu in acutum desinentis, & per multos anfractus concauos sonum multiplicantis.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
