# Alchemia Libavii 131

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/131

) Transit autem alterum in alterum, vel seruato genere proximo, vel mutato. (Quanquam alias Physicum sit contraria genere conuenire & materia, vnde & motus è contrario in contrarium non debebat facere heterogeneum, nisi generatione aequiuoca, sed non semper id est proximum.) Genus proximum seruatur, cùm species in se transmigrant, eidem proximè subiunctae, vt cùm ex elemento fit elementum, veluti ex aqua aër. Item ex lapide lapis alius, ex metallo metallum, ex argento aurum, &c. Variae sunt eiusmodi transmutationes: (Nam in tota natura falsissimum est, quod aiunt quidam, species rerum non transmutari, vel ipsis coquis indies videntibus ex aqua fieri aerem, ex pinguibus aereis ignem, ex ligno cineres, ex caseis vermes, ex his muscas, ex melle formicas, ex ouo auem, ex putribus varias bestias, &c.) Sed maximè excellunt transformationes metallorum, & gemmarum, quanquam non omnium nobis in tanta rerum vastitate abstrusitateque & circumstantiarum varietate sit possibilis, nec quoduis migret in quoduis. In transmutatione metallorum pro scopo est absolute quidem, id quod praestantissimum est, aurum scilicet, postea verò etiam argentum, & tandem reliqua quae nobilitate excellunt transmutandum. Et est in metallis eò facilior transformatio, quia inter se principio proximo (Mercuriali scilicet liquore & halitu sulphureo coagulante) ambigunt, & distare videntur non tam substantia, quàm accidentium absolutione: vnde & in natura eadem massa metallica diuersas habet partes, quarum perfectissima est aurum, aliae argentum, plumbum, ferrum, &c. Quae exeunt in sua forma imperfectionis per segregationem. Studet autem artifex inuenire differentiam & gradum imperfectionis, eaque introducere quae desunt, seu gradationum modis, seu mistura. Eligit ea quae natura dedit optima & purissima: alia, quae adeò sunt impura, & degenerarunt, vt oleum & operam sit perditurus, omittit. Perfici potest transmutatio in omnibus metallis, atque etiam hydrargyro, & quae ad hunc reduci possunt communiter ad aurum vel argentum, &c. Si ad communem materiam, mercurialem scilicet liquorem redigantur, & vt in natura sit, anima sulphuris afflante coagulentur figanturque: (quod sulphur ad aurum ex auro producendum est, & viribus actiuis ad seminalem vim effectiuamque naturam exaltandum, quo materiae motum ad simile addat). Ad argentum sumitur ex argento, & sic de alijs, licet non facilè instituatur in alia transmutatio, quod in optimo maius fiat operę precium, reliqua aliàs abundent, agente foris calore determinato in matrice sua seu vase disposito, vsque ad tempus suum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
