Latin
CVPRVM, FERRVM, STANNVM, PLVMBVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 134
Unproofread scanNot analysed yet
Postea immerge profundius aucto igni per horas quatuor, donec citrina euadat. Tandem penitus obrue, auctoque igni fige. Fixum reduc cum borace, &aurum erit. Stannum in argentum mutat Porta, peculiari hoc modo: Calx stanni maceratur aceto, &soluitur, coagulatur &reducitur per plumbum in copella. Argentum ait plumbo innatare: iniectis pilulis ex calce &sapone ad fundum demergit, quod fit etiam per salem petrae, &sulphur. Inde procedendum est ad fulmen. Verum hoc argentum esse non potest, sed duntaxat stannum induratum: quo tamen euadit ad malleum fragilius. Et solet promtè calx inter reducendum vitrescere: vide ergo an non potanda sit prius aqua argentea. Eiusmodi occultationes occurrunt &in aliis. Non temere periclitari quenquam iusserim, sed nec ausim ex arte exturbare, quae tantis artificibus placuere. Fruatur qui potest, &interim ad vniuersale illud maximè decantatum peruenire studeat.